[196] EPISTOLA XCVI.

Cl. Doctissimoque Viro

Dn. SUFFRIDO PETRO

U. I. Consulto Historico Frisiae, Domino & amico suo S.

Coloniam.

Literas non eas solum, quae mihi, sed etiam quae HENRICO GERDOVIO inscriptae fuerunt, vidi & Iegi, Cl. SUFFRIDE, tuamque scribentis mentem recte, opinor, percepi. Mirari autem satis non possum, adservato quam potuit diligentissime & Gallorum, quorundam etiam Italorum, ingratiis in haec loca evecto restituoque tandem justis ac legitimis suis Dominis isthoc Opere, illisque Castigationibus quantumvis ultro citroque, & sane non minus hic, quam abs temetipso, summe desideretur illius Editio, ulteriorem tamen huic rei moram, & quidem (id quod bona omnium pace scriptum velim) haud adeo magnis nunc, uti videtur, de caussis, utrimque injici. Ut ne enim dicatur, quanta cura & fides in colligendis & componendis hisce, cum ab aliis, tum a me, ut pote IANI nostri ab primis annis intimo, Biturigis fuerit adhibita, cujus etiamnum aliquot nobilissimi, & magni nunc nominis viri testes existere possent: Ut taceam quoque, quam non possit vel mihi, vel haeredibus GULJELMII, vel ulli mortalium alii imputari, quin potius soli temporis ac locorum iniquitati adscribendum veniat, quod intra prius ab decessu optimi juvenis biennium, sub cujus finem, ni me fallit memoria, totum id diligenter inclusum Basileae demum per Virum Cl. HIPPOLYTUM a COLLIBUS aliosque amicos meos servari coepit, neque tu Castigationibus tuis , neque hi Lubecenses Opere ac Lucubrationibus sui civis potiti fueritis. Illud certe negari non potest, quicquid deinceps temporis usque ad eum diem, quo sarcina Lubecam fuit delata, effluxit, per nimis sollicitas & scrupulose factas deliberationes utriusque partium elapsum esse; plane ut necdum videam, qui possint adeo absolute ac praecise, uti in tua ad GERDOVIUM Epistola factum, nostrates incusari commissae per integros duodecim annos morae, & frustrati tibi interim fructus tuorum laborum atque Castigationum, quas etiam tantum abest, toto eo tempore tibi fuisse denegatas, ut nec unquam ab hisce, GERDOVIUM ejusque cohaeredes sic amicos dico, adfectatae, nedum interdictum fuerit, quin eas totas solique tibi vindicares. Verum quia, vere ipsis cordi fuit, & merito quidem, defuncti IANI decus, atque emolumentum publicum. Idcirco etiam olim, necdum visis his tuis Castigationibus, antequam ea, quae simul inclusa erant Basilea, Argentina, & Francofurto, certum in locum ulteriorem exportarentur, diu multumque per literas complures, cum ad alios doctissimos Viros, tum tecum, ut nosti, actum de editione operis, quod merito soli IANO vendicandum censentes GULJELMII nostri haeredes, non immerito desiderarunt, ut ne alius quisquis etiam id recensuerit, partes in eo priores potioresve ferat, quam ipsemet defunctus. Iam si eadem tibi quoque mens, si non minus, quam hi, consultum cupis publicae, cui profecto haec debentur utilitati, nec non existimationi etiam GULJELMII, quem tuum quidem tibi honorem detulisse, cum viveret, delaturumque etiam, si supervixisset, ulterius fuisse, nemo negat, ostendit autem ejus, quod hic habemus, Operis, manu P. M. IANI consignata Inscriptio, editionem hanc ipsum defunctum sibi fuisse vindicaturum, testorque ego, vicissim etiam IANUM sibi de te optima quaeque fuisse pollicitum: denique si de consequendo simul eodem fine utrinque serio adlaboratis, quid quaeso de conditionibus tam anxie, tamque diu estis solliciti, ut verendum sit, ne, si aliter negotium gerere non institeritis, sine isto vestro tandem certo certius utrimque praecludamini.

Nam quod de exacta a te cautione quereris, haud magni id, opinor, momenti est, modo perpendas, non eam, quia tibi diffidatur, exigi sed ut ratio habeatur eorum, quos praeter GERDOVIUM, res isthaec concernit, fratris nempe defuncti, alibi degentis, & caeterorum cohaeredum, quibus si eadem, quae olim IANO, familiaritas tecum intercederet, credibile est, non magis quidquam etiam hujus vel fuisse vel iri desideratum, atque per te tunc factum cum Castigationes tuas in amicum, nulla ab eo exacta cautione, transferre, ut ipse ais, voluisti: quod autem id eo tibi videtur indignius, qui ista, quae hic sunt, nunquam videris, in illo GERDOVIUS quidem & consortes, uti conjicio, optarint forsitan, quantum ipse queas, visum tibi hic & pervisum jam esse hoc IANI opus. Sperarem vero etiam ipse tum demum fore, ut non tantum de cautione nihil fueris replicaturus, sed & facile de ipso opere, quidquid etiam adjumenti defuncto vel Castigationes tuae, vel Codices illi, quorum meministi, caeteroquin tulerint, aliter, quam adhuc facis, judicaturus, liquidoque agniturus, etiam alios, quam Pythoeanum ac Memmianum, Codices & quidem quos LAMBINUS nunquam, opinor, viderat, GUILJELMIUM (cui Biturigibus quoque aliquot Exemplarium manuscriptorum copiam fecit magnus meus amicus Cl. ICtus CUJACIUS) operi isto perficiendo adhibuisse, quo factum, quicquid forte olim cum Thoma Guarino, quem ego jam octo ab hoc annis Basileae oculorum dolore & a!iis morbis, senioque fere ipso confectum, nec ullam pene amplius typographicae rei operam dantem novi, pactum conventum fuit de excudendo aliquando Cicerone, ut non solum ipse IANUS maturare operis hujus editionem & per Parisienses, qui etiam tum valde ac catervatim id negotii ambire coeperant, evulgare, eo ipso anno, quo spiritum suam DEO reddidit, in animo habuerit (quod ipsemet mihi saepius dixit) adeoque proxime subsequenti hyeme ea, quae necdum in ordinem digesta, sed cartulis tantum singulis injecta hic habentur, Typographo, ita ut in plerisque jam voluminibus factum, liquido & compte fuerit praescripturus nisi haec omnia simulque bonum nostrum GULJELMIUM, nihil tum ejusmodi veritum, immatura illa fati vis antevertisset; sed etiam, ut, eo jam defuncto postumum hoc opus, impressum nempe id M. Tullii ab IANO per omnia & in omnibus emendatum exemplar, itemque ista manibus GULJELMII propriis scripta, rationes Emendationum &c. continentia, cartulasque caeteras, quae hic habentur, satis magno aere redimere Vir quidam Nobilissimus, & in augustissimo Germaniae loco nunc vivens admodum instanter desiderarit, facta etiam ampla spe maturandae, & fideliter, ac quidem GULJELMII solius nomine, apud quem ipsus haec omnia viderat, peragendae editionis: quod tamen quia non solum non suasi ipse, sed semper haeredibus istis hic author atque hortator exstiti tibi potissimum committendae hujus rei, quippe cui ex verisimili mihique eatenus nota defuncti mente constet, tutius eam rectiusque, quam ulli alii, concredi posse & debere: idcirco prolixius haec omnia candido atque sincero animo, nec plane alias mea, cui neque hic, neque per quam plurimas tot nunc annis in hanc rem passim exaratas literas hilum quidem vel feritur vel metitur, sed boni cum primis publici caussa, cui ut omnes boni, qua possumus, commodemus, aequum bonum est, partim vero etiam studio atque amore defuncti GULJELMII, nec non in ejus haeredum ac tui gratiam, scribere inter occupationes volui: GULJELMII, inquam , quem sciunt multi praestantes in Germania nostra, viri non tantum donec valeret, necessitudine nostra, quoad haec ipsa, de quibus nunc agimus, plurimum tam apud Cl. CUJACIUM, quam apud plerosque doctissimos Gallorum, quos ipse toto jam tum biennio prius nosse coeperam, luculenter usum, sed etiam in ipso morbo, atque morte omnia mihi potissimum concredidisse ; in quo etiam, sat scio, spe fideque sua falsus non fuit; detur, quaeso, utrimque a vobis opera, ne id quoad Vos, fecisse videatur in postumo, quod hic haeret Opere. Quod si tibi, mi Cl. & Opt. SUFFRIDE, eadem fide haeredes GULJELMII, illaque spe, ut cum tuis Castigationibus junctum, sincera eruditaque tua fide, quovis meliori expeditiorique modo, facta lucri, quicquid tandem id fuerit, participatione evulgetur, offerant, non solum per me caussae nihildum viderim, cur acceptanda tibi isthaec non fient, sed vero speraverim, sat bene omnia cessura, laboremque, qui porro impendendus erit, abunde remuneraturam, certe Reip. Literariae ista ratione optime prospectum, & tam tuo nomini, quam defuncti manibus, eatenus haud male consultum iri. Vale. Lub. Id. Maii. Anno XCV.

AUGUSTINUS KOCKERT.